CHD Tutorial The Four Gospel Lessons in Books of Hours c.1390-1530 Evangelie-Perikopen |
Initium sci euangelii secundum iohannem. Gloria tibi domine. [Joh. 1,1-14]
In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum.
Hoc erat in principio apud deum : Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nichil quod factum est
in ipso vita erat lux hominum et lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt.
Fuit homo missus a deo cui nomen erat iohannes.
Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, qui illuminat omnem hominem venientem in hoc mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Impropria venit et sui eum non receperunt
Quodquod autem receperunt eum . dedit eis potestatem filios dei fieri : hiis qui credunt in nomine eius :
qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri sed ex deo nati sunt.
Et verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi
unigeniti a patre plenum gracie et veritatis. Deo gratias.
Secundum lucam. [Luc.1,26-38]
In illo tempore : Missus est angelus gabriel a deo in civitatem galilee, cui nomen nazareth :
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat ioseph de domo david et nomen virginis maria.
Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
Que cum audisset turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutacio.
Et ait angelus ei : Ne timeas maria . Invenisti (enim) graciam apud dominum : ecce concipies
in utero et paries filium, et vocabis nomen eius ihesum. Hic erit magnus et filius altissimi vocabitur.
Et dabit illi dominus deus sedem david patris eius et regnabit in domo iacob in eternum et regni eius non erit finis.
Dixit autem maria ad angelum : Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco.
Et respondens angelus dixit ei : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi abumbrabit tibi.
Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei.
Et ecce elizabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua.
Et hic mensis est sextus illi que vocatur sterilis quia non erit impossibilem apud deum . omne verbum :
Dixit autem maria : Ecce ancilla domini : fiat michi secundum verbum tuum. Deo gracias.
Secundum matheum. [Matth. 2,1-12]
In illo tempore. Cum natus esset ihesus in bethleem iude in diebus herodis regis.
Ecce magi ab oriente venerunt iherosolimam dicentes : ubi est qui natus est rex iudeorum :
vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum.
Audiens autem herodes rex turbatus est et omnis iherosolima cum illo.
Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sicitabatur ab eis ubi christus nasceretur.
Ac illi dixerunt (ei) in bethleem iude : sic enim scriptum est per prophetam :
Et in bethleem terra iuda nequaquam minima es in principibus iuda .
Ex te enim exiet dux qui regat populum meum israel.
Tunc herodes clam vocatis magis diligenter dedicit ab eis tempus stelle que apparuit eis :
et mittes eos in bethleem dixit : ite et interrogate diligenter de puero .
Et cum inveneritis, renunciate michi ut et ego veniens adorem eum.
Qui cum audissent regem abierunt . Et ecce stella quam viderant in oriente,
antecedebat eos usquedum veniens staret supra ubi erat puer.
Et videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
Et intrantes domum invenerunt puerum cum maria matre eius .
Et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt (ei) munera .
aurum thus et mirram. et responso accepto in sompnis ne redirent ad herodem
per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Deo gratias.
Secundum marcum. [Marc.16,14-20]
In illo tempore, Recumbentibus undecim discipulis apparuit illis dominus ihesus : et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis : quia hiis qui viderant eum resurrexisse a mortuis, non crediderunt.
Et dixit eis : euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature
que crediderit et baptisatus fuerit salvus erit que vero non crediderit condempnabitur.
Signa autem eos que crediderint hec sequentur . In nomine meo demonia eitient linguis loquentur novis
serpentes tollent . Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit super egros manus imponent et bene habebunt.
Et dominus quidem ihesus postquam locutus est eis assumptiis est in celum et sedet ad dexteram dei.
Illi autem profecti predicaverunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Deo gratias.