Horæ ad usum Romanum A "Zwarte Ogen"- Master (Antwerp? c.1510-25) Copenhagen - The Royal Library - Ms. GkS 1607 4° |
Contents: Jump to the Litanie f.118v
Folio | Text (Click on the folio number to fetch a picture of the page) | |
f.110v | /Unwritten | |
f.111 | Blank Single leaf | |
SEPTEM PSALMI ET LITANIE | ||
f.111v | *Last Judgment. Special iconography, where Mary and John the Baptist are kneeling on Earth as intermediaries, praying for the salvation of the souls raising naked from their graves at the sound of doomsday trumpets. Border with the Harrowing of Hell below. (The gothic decoration at the top of the page is supposed to represent the eternal church ['Ecclesia'] as opposite to Hell) | |
f.112 | /Sequuntur septem psalmi.añ. [Ne reminiscaris (antiphon forgotten by the scribe! See f.118 after the psalms)] [Ps.6] Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserere mei domine quoniam infirmus sum, sana me domine quoniam conturbata sunt omnia ossa mea. Et anima mea turbata est valde, sed tu domine usquequo. Convertere domine et eripe animam meam, salvum me fac propter misericordiam tuam. Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi. Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. Turbatus est a furore // (Full border with 3 scenes of the life of David below, Left: Slaying of Goliath, Center: Bathseba watched by King David, Right: David entering the town in triumph with the head of Goliath) | |
f.112v | /oculos meus inveteravi inter omnes inimicos meos. Discedite a me omnes qui operamini, iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei. Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit. Erubescant et conturbantur vehementer omnes inimici mei, convertantur et erubescant valde velociter. Gloria. [Ps.31] Beati quorum remisse sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in erumpna // | |
f.113 | /mea dum confugitur spina. Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me iniusticiam meam domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno. Verumptamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulacione que circundedit me, exultacio mea, erue me a circundantibus me. Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approx=// | |
f.113v | /imant ad te. Multa flagella peccatoris sperantem autem in domino misericordia circundabit. Letamini in domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde. Gloria patri. Psalmus. [Ps.37] Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me. Quoniam sagitte tue infixe sunt michi et confirmasti super me manum tuam. Non est sanitas in carne mea a facie ire tue non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Quoniam iniquitates mee supergresse sunt caput meum et sicut onus grave gravate sunt super me. Putruerunt et corrupte sunt cycatrices mee a facie insipiencie mee. Miser factus sum et curvatus sum usque in finem tota die con=// | |
f.114 | /tristatus ingrediebar. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Domine ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Cor meum conturbatum est, derelinquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum. Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt. Et qui iuxta me erant de longe steterunt, et et vim faciebant qui querebant animam meam. Et qui inquirebant mala michi locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabuntur. Ego autem tamquam// | |
f.114v | /surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum. Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones. Quoniam in te domine speravi, tu exaudias me domine deus meus. Quia dixi, nequando supergaudeant michi inimici mei, et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt. Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper. Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me, et multiplicati sunt qui oderunt me inique. Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant michi // | |
f.115 | /quoniam sequebar bonitatem : Ne derelinquas me domine deus meus, ne discesseris a me: Intende in adiutorium meum domine deus salutis mee : [Gloria patri.] [Ps.50] Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miseracionum tuarum, dele iniquitatem meam. Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea. Ecce enim// | |
f.115v | /veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientie tue manifestasti michi. Asperges me domine ysopo et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor. Audi tui meo dabis gaudium et leticiam et exultabunt ossa humiliata : Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele. Cor mundum crea in me deus spiritum rectum in nova in visceribus meis. Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Redde michi leticiam salutaris tui et spiritu principali confirma me. Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur. Libera me de sanguinibus deus, deus salutis me et exultabit lingua mea iusticiam tuam:// | |
f.115bis | /Domine labia mea aperies : et os meum annuntiabit laudem tuam. Quoniam sy voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis. Sacrificium deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum deus non despicies. Benigne fac domine in bona voluntate tua syon : ut edificentur muri iherusalem : Tunc acceptabis sacrificium iustitie oblaciones, et holocausta : tunc imponent et super altare tuum vitulos. Gloria patri. [Ps.101] Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me in quacunque die tribulor inclina ad me aurem tuam. In quacunque die invocavero te velociter exaudi me. Quia defecerunt// | |
f.115b v° | /sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percussus sum ut fenum et aruit cor meum quia oblitus sum commedere panem meum. A voce gemitus mei adhesit os meum carni mee. Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nicticorax in domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant michi inimici mei et qui laudabant me adversum me iurabant : Quia cynerem tanquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam : A facie ire indignationis tue quia elevaris allixisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fenum arui.// | |
f.116 | /Tu autem domine in eternum permanes et memoriale tuum in generatione et generationem. Tu exurgens domine misereberis syon quia tempus miserandi eius quia venit tempus. Quoniam placuerunt servus tuis lapides eius et terre eius miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terre gloriam tuam. Quia edificavit dominus syon et videbitur in gloria sua : Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. Scribantur hec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum : Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de celo in terram aspexit. Ut audiret gemitus com=// | |
f.116v | /peditorum ut solveret filios interemptorum. Ut annuntient in syon nomen domini et laudem eius in iherusalem. In conveniendo populos in unum, et Reges ut serviant domino. Respondit ei in via virtutis sue, paucitatem dierum meorum nuncia michi. Ne Revoces me in dimidio dierum meorum in generatione et generationem anni tui. Initio tu domine terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt celi : Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in seculum dirigetur. Gloria patri:// The scribe has celebrated his own extraordinary professionalism (ending the page with gloria without excessive use of contractions) with a beautiful cul-de-lampe in the lower margin. His masterly control of the pen shows that he indeed also would be perfectly capable of furnishing the underdrawings for the large painted initials. It supports the controversial hypothesis that we are facing a work by a son of the famous scribe Nicolas Spierinck. (His use of random capital R is a personal whim which he shared with other scribes in his generation)] | |
f.117 | /[Ps.129] De profundis clamavi ad te domine, domine exaudi vocem meam. Fiant aures tue intendentes, in vocem deprecacionis mee. Si iniquitates observaveris domine : domine quis sustinebit. Quia apud te propiciacio est : et propter legem tuam sustinui te domine. Sustinui anima mea in verbo eius, speravit anima mea in domino. A custodia matutina usque ad noctem sperat israel in domino. Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum Redemptio. Et ipse redimet israel ex omnibus iniquitatibus eius. Gloria patri. [Ps.142] Domine exaudi orationem meam auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua iustitia. Et non in=// | |
f.117v | /tres in iudicium cum servo tuo domine quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Quia persecutus est inimicus animam meam humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos seculi et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in factis manuum tuarum meditabar. Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi. Velociter exaudi me domine : defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me : et similis ero descendentibus in lacum. Auditam fac michi mane misericordiam tuam : quia in te // | |
f.118 | /speravi. Notam fac michi viam in qua ambulam quia ad te levavi animam meam. Eripe me de inimicis meis domine ad te confugi doce me facere voluntatem tuam quia deus meus es tu : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam propter nomen tuum domine vivificabis me in equitate tua. Educes de tribulacione animam meam et in misericordia tua disperdes omnes inimicos meos. Et perdes omnes qui tribulant animam meam quoniam ego servus tuus sum : Gloria patri. Sicut erat : Antiphona. Ne reminiscaris domine delicta nostra vel parentorum nostrorum neque vindictam sumas de peccatis nostris cognovimus domine quia peccavimus veniam// | |
f.118v | /petimus quam non mereamur manum tuam porrige lapsis. Letania. Kyrieleison. Xpriste eleyson. Kyrieleison. Xpe audi nos. Xpriste exaudi nos. Pater de celis deus. Miserere nobis. Filii redemptor mundi deus, miserere nobis. Spiritus sancte deus. Miserere nobis. Sancta trinitas unus deus miserere nobis. Sancta maria. Ora. Sancta dei genitrix.Ora. Sancta virgo virginum. Ora. Sancte michael. Ora. Sancte gabriel. Ora. Sancte raphael. Ora. Omnes sancti beatorum spirituum ordines, orate pro nobis. Sancte iohannes baptista. Ora.// | |
f.119 | /Omnes sancti patriarche et prophete. Orate pro nobis. Sancte petre. Ora. Sancte paule. Ora. Sancte andrea. Ora. Sancte iacobe. Ora. Sancte iohannes. Ora. Sancte thoma. Ora. Sancte iacobe. Ora. Sancte philippe. Ora. Sancte bartholomee. Ora. Sancte mathee. Ora. Sancte symon. Ora. Sancte thadee. Ora. Sancte mathia. Ora. Sancte barnaba. Ora. Sancte luca. Ora. Sancte marce. Ora. Omnes sancti apostoli et ewangeliste. Orate pro nobis. Omnes sancti discipuli domi=// | |
f.119v | /ni. Orate pro nobis. Omnes sancti innocentes. Orate. Sancte stephane. Ora. Sancte laurentii. Ora. Sancte vincenti. Ora. Sancte fabiane. Ora. Sancte sebastiane. Ora. Sancte adriane. Ora. Sancti iohannis et paule. Ora. Sancti cosma et damiane. Ora. Sancti gervasi et prothasi. Ora. Omnes sancti martires. Orate. Sancte silvester. Ora. Sancte gregori. Ora. Sancte martine. Ora. Sancte augustine. Ora. Sancte ambrosii. Ora. Sancte ieronime. Ora. Sancte nicholae. Ora. Sancte martine. Ora. Sancte guillerme. Ora.// | |
f.120 | /Omnes sancti ponticifes et confessores. Orate pro nobis. Omnes sancti doctores. Orate. Sancte francisce. Ora. Sancte benedicte. Ora. Sancte dominice. Ora. Sancte anthoni. Ora. Omnes sancti monachi et heremite. Orate pro nobis. Omnes sancti sacerdotes et levite. Orate pro nobis. Sancta maria. Ora. Sancta maria magdalena. Ora. Sancta agnes. Ora. Sancta lucia. Ora. Sancta cecilia. Ora. Sancta agatha. Ora. Sancta katherina. Ora. Sancta barbara. Ora. Sancta clara. Ora. Sancta elizabeth. Ora.// | |
f.120v | /Omnes sancte virgines. Orate. Omnes sancti et sancte dei. Orate. Propicius esto. Parce nobis domine. Propicius est. Exaudi nos domine. Ab omni malo. Libera nos domine. Ab omni peccato. Libera nos domine. Ab ira tua. Libera nos domine. A subitanea et improvisa morte. Libera nos domine. Ab insidiis diaboli. Libera nos domine. Ab ira et odio et ab omni mala voluntate. Libera nos domine. A spiritu fornicationis. Libera nos domine. A fulgure et tempestate. Libera nos domine. A morte perpetua. Libera nos domine. Per misterium sancte incarnationis tue. Libera nos domine. Per adventum tuum. Libera nos domine. Per nativitatem// | |
f.120bis | /tuam. Libera nos domine. Per baptismum et sanctum ieiunium tuum. Libera nos domine. Per mortem et sepulturam tuam. Libera nos domine: Per sanctam resurrectionem tuam. Libera nos domine. Per admirabilem ascensionem tuam. Libera nos domine. Per adventum sancti spiritus paracliti. Libera nos domine. In die iudicii. Libera nos domine. Peccatores. Te rogamus audi nos. Ut vobis parcas.Te rogamus audi nos. Ut nobis indulgeas.Te rogamus audi nos. Ut ad veram penitenciam nos perducere digneris.Te rogamus audi nos. Ut dompnum apostolicum omnes ecclesiasti=// | |
f.120b v° | /cos ordines in sancta religione conservare digneris. Te rogamus audi nos. Ut inimicos sancte ecclesie humiliare digneris. Te rogamus audi nos. Ut regibus et principibus xpianis pacem et veram concordiam donare digneris. Te rogamus audi nos. Ut cuncto populo xpiano pacem et unitatem largiri digneris. Te rogamus audi nos. Ut mentes nostras ad celestia desideria erigas. Te rogamus audi nos. Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas. Te rogamus audi nos. Ut animas nostras et parentum nostrorum ab eterna dampnatione eripias. Te rogamus audi nos. Ut fructus terre dare et conservare digneris. Te rogamus audi nos. Ut om=// | |
f.121 | /nibus fidelibus defunctis requiem eternam donare digneris. Te rogamus audi nos. Ut nos exaudire digneris. Te rogamus audi nos. Filii dei, te rogamus audi nos. Agnus dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem: Xpe audi nos. Xpriste exaudi nos. Kyrieleison. Xpe eleison. Kyrieleison. Pater noster. Et ne nos. Sed libera. [Ps.69] Deus in adiutorium meum intende : domine ad adiuvandum me festina. Confundantur et revereantur : qui querunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt // | |
f.121v | /michi mala. Avertantur statim erubescentes : qui dicunt michi euge euge. Exultent et letentur in te omnes qui querunt te et dicant semper magnificetur dominus qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum : deus adiuva me. Adiutor meus et protector meus es tu : domine ne moreris. Gloria patri. Sicut erat. Versus. Salvos fac servos tuos et ancillas tuas. R. Deus meus sperantes in te. Esto nobis domine turris fortitudinis, a facie inimici. Nichil proficiat inimicus in nobis. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis. Domine non secundum peccata nostra facias nobis. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. Oremus. Oratio:// | |
PRECES | ||
f.121bis | /Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in manus inimicorum eius. Oremus pro benefactoribus nostris. Retribuere dignare domine omnibus bona facientibus propter nomen sanctum tuum vitam eternam. Amen. Oremus pro fidelibus defunctis, requiem eternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis. Requiescant in pace, amen. Oremus pro fratribus nostris abstentibus. Salvos fac servos tuos et ancillas tuas, deus meus sperantes in te. Mitte eis domine auxilium de sancto. Et de syon tuere eos. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat : [Oratio.] Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe depre=// | |
f.121b v° | /cationem nostram ut quos delictorum cathena constringit miseratio tue pietatis absolvat. [Oratio.] Exaudi quesumus domine supplicum preces et confitencium tibi parce peccatis ut pariter indulgentiam nobis tribuas benignus et pacem. Oracio. Ineffabilem nobis domine misericordiam tuam clementer ostende ut simul nos et a peccatis omnibus exuas et a penis quas per his meremur eripias. Oracio. Deus qui culpa offenderis penitencia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella iracundie tue que pro peccatis nostris meremur averte. Oracio. Omnipotens sempiterne deus miserere famulo tuo .N. papa nostro // | |
f.122 | /et dirige eum secundum clementiam tuam in viam salutis eterne : ut te donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. Oratio. Deus a quo sancta desideria recta consilia, et iusta sunt opera, da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem : ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium sublata formidine tempora sint tua protectione transquilla. Oratio. Ure igne sancti spiritus renes nostros et cor nostrum domine, ut tibi casto corpore serviamus et mundo corde placeamus. Oratio. Fidelium deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum ut indulgentiam // | |
f.122v | /quam semper optaverunt piis supplicationibus consequentur.
Oratio. Actiones nostras quesumus domine aspirando preveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiant et per te cepta finiantur. [Oratio.] Omnipotens sempiterne deus qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse prenostis, te suppliciter exoramus, ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel presens seculum ad huc in carne Retinet, vel futurum iam exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus sanctis tuis, pietatis tue clemencia, omnium delictorum suorum veniam consequantur. Per dominum nostrum ihesum xpm. Amen: // [The long collection of prayers after the Litany remained fairly unchanged in the Use of Rome after the Roman Breviary printed under Pope Sixtus IV. It was published unchanged in Breviarium Romanum, Ratisbonæ 1900 (with a few cosmetic corrections), and again in Officium parvum B. Mariæ Virginis, H.Dessain, Mechliniæ 1957, p.243-245, almost 450 years after this manuscript was written!] |