| 0 | Psalmus CXLII (Allioli IV, p.385-387) |
| 1a | Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. |
| 1b | Domine exaudi orationem meam : auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua iustitia. |
| 2 | Et non intres in iudicium cum servo tuo : quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. |
| 3 | Quia persecutus est inimicus animam meam : humiliavit in terra vitam meam. |
| 3b | Collocavit me in obscuris sicut mortuos seculi : |
| 4 | et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum. |
| 5 | Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar. |
| 6 | Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi : |
| 7 | Velociter exaudi me domine : defecit spiritus meus. |
| 7b | Non avertas faciem tuam a me : et similis ero descendentibus in lacum. |
| 8 | Auditam fac michi mane misericordiam tuam : quia in te speravi. |
| 8b | Notam fac michi viam, in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam. |
| 9 | Eripe me de inimicis meis domine, ad te confugi : |
| 10 | doce me facere voluntatem tuam, quia deus meus es tu. |
| 10b | Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam : |
| 11 | propter nomen tuum domine vivificabis me, in equitate tua. |
| 11b | Educes de tribulatione animam meam : |
| 12 | et in misericordia tua disperdes inimicos meos. |
| 12b | Et perdes omnes, qui tribulant animam meam : quoniam ego servos tuus sum. |
Psalm 142 is the last of the