| 0 | Psalmus XXXI (Allioli IV, p.174-176) |
|
1 | Ipsi David intellectus. |
|
1b | Beati quorum remisse sunt iniquitates : et quorum remisse sunt iniquitates : et quorum tecta sunt peccata. |
|
2 | Beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus. |
|
3 | Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. |
|
4 | Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua : conversus sum in erumna mea dum confugitur spina. |
|
5 | Delictum meum cognitum tibi feci : et iniusticiam meam non abscondi. |
|
5b | Dixi confitebor adversum me iniusticiam meam domino : et tu remisisti impietatem peccati mei. |
|
6 | Pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore oportuno. |
|
6a | Verumptamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. |
|
7 | Tu es refugium meum a tribulatione, que circumdedit me : exultatio mea erue me a circumdantibus me. |
|
8 | Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris : firmabo super te oculos meos. |
|
9 | Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. |
|
9a | In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. |
|
10 | Multa flagella peccatoris, sperantem autem in domino misericordia circumdabit. |
|
11 | Letamini in domino et exultate iusti, et gloriamini omnes recti corde. |