| 0 | Psalmus CI (Allioli IV, p.309-312) |
| 1 | Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu domini effuderit precem suam. |
| 2 | Domine exaudi orationem meam : et clamor meus ad te veniat. |
| 3 | Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. |
| 3b | In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me : |
| 4 | Quia deceferunt sicut fumus dies mei : et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
| 5 | Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum. |
| 6 | A voce gemitus mei adhesit os meum carni mee. |
| 7 | Similis factus sum pellicano solitudinis : factus sum sicut nycticorax in domicilio. |
| 8 | Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
| 9 | Tota die exprobrabant michi inimici mei : et qui laudabant me adversum me iurabant. |
| 10 | Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam. |
| 11 | A facie ire et indignationis tue : quia elevans allisisti me. |
| 12 | Dies mei sicut umbra declinaverunt : et ego sicut fenum arui. |
| 13 | Tu autem domine in eternum permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem. |
| 14 | Tu exurgens misereberis syon : quia tempus miserendi eius, quia venit tempus. |
| 15 | Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius : et terre eius miserebuntur. |
| 16 | Et timebunt gentes nomen tuum domine, et omnes reges terre gloriam tuam. |
| 17 | Quia edificavit dominus syon : et videbitur in gloria sua. |
| 18 | Respexit in orationem humilium : et non sprevit precem eorum. |
| 19 | Scribantur hec in generatione altera : et populus qui creabitur laudabit dominum : |
| 20 | Quia prospexit de excelso sancto suo : dominus de celo in terram aspexit : |
| 21 | Ut audiret gemitus compeditorum : ut solveret filios interemptorum : |
| 22 | Ut annuntient in syon nomen domini : et laudem eius in iherusalem. |
| 23 | In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant domino. |
| 24 | Respondit ei in via virtutis sue : paucitatem dierum meorum nuntia michi. |
| 25 | Ne revoces me in dimidio dierum meorum : in generationem et generationem anni tui. |
| 26 | Initio tu domine terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt celi. |
| 27 | Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent. |
| 27b | Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : |
| 28 | tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
| 29 | Filii servorum tuorum habitabunt : et semen eorum in seculum dirigetur. |