THE BOHUN HOURS Horæ ad usum Sarum, England c.1370 Copenhagen - The Royal Library - Thott 547 4° |
f.42v | /miseracio tue pietatis absolvat. Per xpm. [See previous section: Preces] Oratio. Deus qui nos patrem et matrem honorare precepisti miserere animabus patrum nostrorum et matrum nostrarum eorumque omnia peccata dimitte: nos que eos in eterne claritatis gaudio fac videre. Per xpm. Oratio. Miserere quesumus domine animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum et de beneficijs que nobis largiti sunt in terris premia eterna consequantur in celis. Per xpm dominum nostrum. Oratio. Fidelium deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgenciam quam semper optaverunt pijs supplicacionibus consequantur. Per xpm dominum nostrum. Amen. Le service pour les mors. Antiphona. Placebo domino.// | ||
Officium Defunctorum THE OFFICE OF THE DEAD (Ad Vesperas: "Vigilie defunctorum") | |||
f.43 | [Ps.114] /¶Dilexi quoniam exaudivit dominus vocem oracionis mee. Quia inclinavit aurem suam michi: et in diebus meis invocabo. Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulacionem et dolorem inveni: et nomen domini invocavi. O domine libera animam meam misericors dominus et iustus: et deus noster miseretur. Custodiens parvulos dominus: humiliatus sum et liberavit me. Converte anima mea( Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. Placebo domino:// | ||
f.43* | Initial D7: *Christ Entroned
[An angel at each side. In front a devilish creature to the left and Job to the right.]
In the lower border three scenes illustrating the book of Job (cf. M.R. James p.51-52): Left: (Detail enlarged) *A building with falling roof. A devil on the right end of it breaks it down. Within three people - a woman and two men - at table: a man escapes through the door on right., C:*A group of three armed men, mounted; a devil directs them; they attack cattle, sheep, and a man: one escapes on right. R:*A kneeling man points backwards over his head and addresses Job, who stands in a tattered shirt, his wife beside him, and holds aloft in right hand a scroll: Dominus dedit do(minus) ab(stulit). | ||
f.43v | /in regione vivorum. Antiphona. Placebo domino in regione vivorum. Ant. Heu me. Psalmus. [Ps.119] Ad dominum cum tribularer ->impugnabant me gratis. Antiphona. Heu me* domine quia incolatus meus prolongatus est. Ant. Dominus custodit. Psalmus. [Ps.120] Levavi oculos meos in montes ->>Non det // [*"me" is written in a later hand over an erasure. The scribe had probably here written: michi (a quotation from psalm 119), but a reader later changed it, to correspond with the incipit indicated before the psalm. Both forms are common.] | ||
f.44 | /in commocionem pedem tuum: ->: ex hoc nunc et usque in seculum. Antiphona. Dominus custodit te ab omni malo custodiat animam tuam dominus. Ant. Si iniquitates. Psalmus. [Ps.129] De profundis clamavi ad te domine: ->>Quia apud te propiciacio est et// [Initial D: Grotesque animal] | ||
f.44v | /et propter legem tuam sustinui te domine ->: ex omnibus iniquitatibus eius. Antiphona. Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit. Ant. Opera manuum. Psalmus. [Ps.137] Confitebor tibi domine in toto corde meo: ->>Confiteantur tibi domine omnes reges // [Initial C: Young female head] | ||
f.45 | /terre: quia audierunt ->: opera manuum tuarum ne despicias. Antiphona. Opera manuum tuarum domine ne despicias. [Versus:] Requiem eternam dona eis domine, et lux perpetua luceat eis. Ant. Audivi. Psalmus. [Canticum B. Mariæ Virginis, Luc.I, 46-55] Magnificat: anima mea dominum. Et exultavit spiritus meus ->>qui potens est: et sanctum// | ||
f.45v | /nomen eius ->et semini eius in secula. Antiphona. Audivi vocem de celo dicentem beati mortui qui in domino moriuntur. Kyrieleyson. Xpeleyson. Kyrieleyson. Pater noster. Psalmus. [Ps.145] Lauda anima mea dominum ->>cogitaciones eorum. // [Initial L: Head of an Ass] | ||
f.46 | /Beatus cuius deus iacob ->in generacione et generacionem.
V. Requiem eternam dona eis domine. R. Et lux perpetua luceat eis. V. A porta inferi: erue domine animas eorum. R. Credo videre bona domini. V. In terra vivencium. V. Domine exaudi oracionem meam. Et clamor meus ad te veniat. Oratio. Fidelium deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum// | ||
f.46v | /famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgenciam quam semper optaverunt pijs supplicacionibus consequantur. Per. Aliud oratio. Inclina domine aurem tuam ad preces nostras quibus animam tuam supplices deprecamur, ut animas famulorum famularumque tuarum quas de hoc seculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortes. Per. | ||
[Ad Matutinum] In primo nocturno | |||
f.46v |
[Ad Matutinum] Antiphona. Dirige domine. Psalmus. [Ps.5] Verba mea auribus percipe ->>neque permanebunt iniusti// [Initial V: Head of old Man with long beard] | ||
f.47 | /ante oculos tuos. Odisti omnes ->[Ps.5 cont.]->>nomen tuum: quoniam// | ||
f.47v | /tu benedices iusto. Domine ut scuto bone voluntatis tue coronasti nos. Antiphona. Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam. Ant. Convertere. Psalmus. [Ps.6] Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me. Miserere mei ->>Discedite a me omnes qui operamini// | ||
f.48 | /iniquitatem: quoniam exaudivit dominus ->valde velociter. Antiphona. Convertere domine et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui. Ant. Nequando. Psalmus. [Ps.7] Domine deus meus in te speravi salvum me fac: ->>: et gloriam meam// [Initial D: Grotesque animal] | ||
f.48v | /in pulverem deducat ->[Ps.7 cont.]->>Ecce parcurit in iusticiam concepit dolorem: et peperit ini=// | ||
f.49 | /quitatem. Lacum aperuit ->: et psallam nomini domini altissimi. Antiphona. Nequando ( V. A porta inferi. R. Erue domine animas eorum. Lectio prima. [Job 7, 16-21] Parce michi domine: nichil enim sunt dies mei. Quis est homo quia magnificas eum aut quid apponis erga eum cor tuum: Visitas eum dilucolo: et subito probas illum. Usquequo non parcis michi, nec dimittis me ut gluciam salivam meam. Peccavi, Quid faciam tibi o custos hominum: Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum michimetipsi gravis: Cur non tollis peccatum meum // [Initial P: Young female head] | ||
f.49v | /et quare non aufers iniquitatem meam. Ecce nunc in pulvere dormio: et si mane me quesieris non subsistam. Responsorium. Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum. * Et in carne mea videbo deum salvatorem meum. V. Quem visurus sum ego ipse et non alijs, et oculi mei conspecturi sunt. * Et in carne mea videbo deum salvatorem meum. Lectio secunda. [Job 10, 1-7] Tedet animam meam vite mee: dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine anime mee, dicam deo: noli me condemnare. Indica michi, cur ita iudices. Numquid bonum tibi videtur, si calumpnieris et opprimas me opus manuum tuarum et concilium impiorum adiuves. Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu vides. Numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut hu=// [Initial C: Grotesque animal. The responsory is not a Bible-text, and has normally only a 2-line initial] | ||
f.50 | /mana sunt tempora ut queras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris. Et scias quia nichil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Responsorium. Qui lazarum resuscitasti a monumento fetidum. * Tu eis domine dona requiem et locum indulgencie. V. Qui venturus es iudicare vivos et mortuos et seculum per ignem. * Tu eis domine dona requiem et locum indulgencie. Lectio tercia. [Job 10, 8-12] Manus tue fecerunt me et plasmaverunt me: totum in circuitu, et sic repente precipitas me. Memento queso quod sicut lutum feceris me: et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me: et sicut caseum me coagulasti. Pelle et carnibus vestisti me: ossibus et nervis compegisti me. Vitam et misericordiam tribuisti michi: et visitacio tua custodivit spiritum meum. Responsorium. Domine quando veneris iudicare terram ubi me abscon=// [Initial M: Grotesque male profiles, forming a Janus-head] | ||
f.50v | /dam a vultu ire tue. * Quia peccavi nimis in vita mea. V. Commissa mea [Ms: missa, a dittography] pavesco et ante te erubesco dum veneris iudicare, noli me condempnare. Quia peccavi nimis in vita mea. * Domine quando veneris iudicare terram ubi me absondam a vultu ire tue. * Quia peccavi nimis in vita mea. | ||
In secundo nocturno | |||
f.50v | Ant. In loco. Psalmus. [Ps.22] Dominus regit me et nichil michi decerit: in loco pascue ibi me collocavit. ->>: et calix meus inebrians quam preclarus est. Et // [Initial D: Grotesque animal] | ||
f.51 | /misericordia tua subsequetur me ->: in longitudinem dierum. Antiphona. In loco pascue ibi me collocavit. Ant. Delicta. Psalmus. [Ps.24] Ad te domine levavi animam meam: deus meus ->>Delicta iuventutis mee: et ignorancias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: // | ||
f.51v | /propter bonitatem tuam domine. ->[Ps.24 cont.]->>Vide hu=// | ||
f.52 | /militatem meam et laborem meum ->ex omnibus tribulacionibus suis. Antiphona. Delicta iuventutis mee et ignorancias meas ne memineris domine. Ant. Credo videre. Psalmus. [Ps.26] Dominus illuminacio mea ->>Si exurgat adversum me prelium: in// [Initial D: Young female head] | ||
f.52v | /hoc ego sperabo.->[Ps.26 cont.]->>Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt// | ||
f.53 | /me: dominus autem assumpsit me.->[Ps.26 cont.]->Credo videre bona domini: in terra vivencium. Expecta dominum viriliter age: et confortetur cor tuum et sustine dominum. Antiphona. Credo videre bona domini in terra vivencium. V. In memoria eterna erit iustus. Ab audicione mala non timebit. Pater noster. Lectio iiij. [Job 13, 23-28] Quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende michi. Cur faciem ->>adolescencie mee.// [The reading "Quantas habeo" is frequently used as lesson iv. in French liturgical sources. It is a special redaction of the lesson "Responde michi:" [Job 13, 22-28] where the initial words are omitted. Knud Ottosen has not noticed this variant, in spite of the numerous notes by Victor Leroquais, and treats only Quantas habeo as lesson vi. and vii. (in his Groups 2D & 2B). The occurrences are now being recorded in the CHD databases, and a summary will appear elsewhere in the Tutorial.] | ||
f.53v | /Posuisti in nervo meo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti: Qui quasi putredo consumendus sum: et quasi vestimentum quod comeditur a tinea. R. Heu michi domine quia peccavi nimis in vita mea, quid faciam miser ubi fugiam nisi ad te deus meus. * Miserere mei dum veneris in novissimo die. V. Anima mea turbata est valde sed tu domine succurre ei. *Miserere mei dum veneris in novissimo die. Lectio quinta. [Job 14, 1-6] Homo natus ->>Breves dies hominis sunt: numerus men=// | ||
f.54 | /sium eius apud te est. Constituisti terminos eius: qui preteriri non poterunt. Recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercenarij dies eius. R. Ne recorderis peccata me(e) domine. Dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam. *Dum veneris iudicare seculum per ignem. Lectio vj. [Job 14, 13-16] Quis michi hoc tribuat ->Tu quidem gressus meos dinumerasti sed parce peccatis meis. R. Domine secundum actum meum noli me // [Q initial: Man with snaketongue] | ||
f.54v | /iudicare nichil dignum in conspectu tuo egi. Ideo deprecor maiestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam. V. Amplius lava me domine ab iniusticia mea et a delicto meo munda me. * Ideo deprecor maiestatem tuam ut tu deus deleas iniquitatem meam. | ||
In tertio nocturno | |||
f.54v | Antiphona. Complaceat. Psalmus. [Ps.39] Expectans expectavi ->>et insanias// | ||
f.55 | /falsas. Multa fecisti tu ->[Ps.39 cont.]->>Quoniam circumdederunt // | ||
f.55v | /me mala quorum non est numerus:->deus meus ne tardaveris. Antiphona. Complaceat tibi domine ut eripias me, domine ad adiuvandum me respice. Ant. Sana me.// [Wrong initial, A painted for S] | ||
f.56 | /[Psalmus 40] Beatus qui intelliget super egenum ->>numquid qui dormit // | ||
f.56v | /non adiciet ut resurgat->et usque in seculum fiat fiat. Antiphona. Sana domine animam meam quia peccavi tibi. Ant. Sitivit. Psalmus. [Ps.41] Quemadmodum desiderat cervus ->>michi cotidie ubi// [Initial Q: Dragon] | ||
f.57 | /est deus tuus [Ps.41 cont.]->>Dum confrin=// | ||
f.57v | /guntur ossa mea->et deus meus. Antiphona. Sitivit anima mea ad deum fontem vivum quando veniam et apparebo ante faciem domini. V. Requiem eternam dona eis domine. Responsorio. Et lux perpetua luceat eis. Lectio vij. [Job 17,1-3+11-15] Spiritus meus attenuabitur ->>domus mea est// [Initial S: Basilisk] | ||
f.58 | /in tenebris ->et patientia mea: tu es domine deus meus. Responsorium. Peccantem me cotidie et non repenitentem timor mortis conturbat me. Quia in inferno nulla est redempcio miserere mei domine et salva me. Versiculus. Deus in nomine tuo salvum me fac domine et in virtute tua iudica me. * Quia in inferno nulla est redempcio miserere mei domine et salva me. Lectio octava. [Job 19, 20-27] Pelli mee comsumptis ->>Quis michi det ut exaren=// | ||
f.58v | /tur in libro ->in sinu meo. Responsorium. Requiem eternam dona eis domine. Et lux perpetua luceat eis. V. Qui lazarum resuscitasti a monumento fetidum tu eis domine dona requiem. * Et lux perpetua luceat eis. Lectio nona. [Job 10, 18-22] Quare de vulva eduxisti me ->>dolorem meum// | ||
f.59 | /antequam vadam et non revertar ->horror inhabitans. Responsorium. Libera me domine de morte eterna in die illa tremenda. Quando celi movendi sunt de terra. Dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Dies illa dies ire calamitatis et miserie dies magna et amara valde. * Quando celi movendi sunt de terra. V. Quid ergo miserrimus quid dicam vel quid faciam dum nil boni perferam ante tantum iudicem. * Dum veneris iudicare seculum per ignem. V. Creator omnium rerum deus qui me de limo terre formasti et mirabiliter proprio sanguine redemisti corpusque meum licet modo putrescat de sepulcro facias in die iudicij resuscitari exaudi exaudi me ut animam meam in sinu abrahe patriarche tui iubeas collocari. Libera me domine de morte eterna in die illa tremenda. * Quando celi movendi sunt de terra. Dum veneris iudicare seculum// | ||
f.59v | /per ignem. V. Requiescant in pace. Amen. | ||
In laudibus | |||
f.59v | In laudibus antiphona. Exultabunt. Psalmus. [Ps.50] Miserere mei deus: secundum magnam misericordiam ->>ossa humiliata.// | ||
f.60 | /Averte faciem ->[Ps.50 cont.]->>Tunc acceptabis sacrificium // | ||
f.60v | /iustitie oblaciones et holocausta: tunc imponent super altare tuum vitulos. Antiphona. Exultabunt domino ossa humiliata. Ant. Exaudi. Psalmus. [Ps.64] Te decet ympnus deus in syon: ->Visitasti// | ||
f.61 | /terram et inebriasti eam: ->: clamabunt etenim ympnum dicent. Antiphona. Exaudi domine oracionem meam ad te omnis caro veniet. Ant. Me suscepit. Psalmus. [Ps.62] Deus deus meus ->>Quoniam melior est misericordia tua// [Initial D: Head of a Monk in black dress] | ||
f.61v | /super vitas: labia mea laudabunt te. Sic ->: quia obstructum est os loquencium iniqua. [Divisio. Ps.66] Deus miseriatur nostri ->>Ut cognoscamus in terra misericordiam// [Initial D: Grotesque animal. On Psalm 66: see comments under Lauds of the Hours of the Virgin. There is no 'Requiem' or 'Gloria' verse between the two psalms] | ||
f.62 | /tuam: in omnibus gentibus salutare tuum ->: et metuant eum omnes fines terre. Antiphona. Me suscepit dextera tua domine. Ant. A porta. Psalmus. [Canticum Ezechie, Isaie 38,10-20] Ego dixi in dimidio dierum meorum ->>: dum adhuc ordirer // | ||
f.62v | /succidit me. De mane usque ad vesperam ->[Canticum Ezechiæ cont.]->>Vivens// | ||
f.63 | /vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie ->in domo domini. Antiphona. A porta inferi erue domine animas eorum. Ant. Omnis spiritus. Psalmus. [Ps.148] Laudate dominum de celis ->>: que faciunt// [Initial L: Head of a Stag] | ||
f.63v | /verbum eius. Montes et omnes colles: ->: filijs israel populo appropinquanti sibi. [Ps.149] Cantate domino canticum novum: laus eius in ecclesia ->>Exultabunt// [Initial C: Pelican? ] | ||
f.64 | /sancti in gloria ->: gloria hec est omnibus sanctis eius. [Ps.150] Laudate dominum in sanctis eius: ->>: omnis spiritus// [Psalms 148-149-150 are read as a bloc under one antiphon as in most other services] | ||
f.64v | /laudet dominum. Antiphona. Omnis spiritus laudet dominum. V. Requiem eternam dona eis domine. R. Et lux perpetua luceat eis. Ant. Ego sum. Psalmus. [Canticum Zachariæ Luc. I,68-79] Benedictus dominus ->>: omnibus diebus nostris.// | ||
f.65 | /Et tu puer ->in viam pacis. Antiphona. Ego sum resurrectio et vita qui credit in me eciam si mortuus fuerit vivet, et omnis qui vivit et credit in me non morietur in eternum. Kyrieleyson. Xpeleyson. Kyrieleyson. Pater noster. Psalmus. [Ps.29] Exaltabo te domine quoniam suscepisti me: ->>Psallite domino sancti eius: et confite=// | ||
f.65v | /mini memorie sanctitatis eius. ->[Ps.29 cont]->>: domine deus meus in eternum confitebor tibi. Versus. Requiem eternam dona // | ||
Preces [The office of the dead has always a selection of prayers for the salvation of the deceased, often partly identical with the prayers concluding the penitential psalms, see fol. 42-42v. Some of the same prayers are also read after Vespers, see fol. 46. In Sarum use did the number of prayers steadily increase from the 13th (The Murthly Hours) to the early 16th century (printed sources)] | |||
f.66 | /eis domine. R. Et lux perpetua luceat eis.
V. A porta inferi. R. Erue domine animas eorum. V. Requiescant in pace. R. Amen. Oratio. Fidelium deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgenciam quam semper optaverunt pijs supplicacionibus consequantur. Per. Oratio. Inclina domine aurem tuam ad preces nostras quibus animam tuam supplices deprecamur ut animas famulorum famularumque tuarum quas de hoc seculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortes. Per. Alia oratio. Absolve quesumus domine animas famulorum famularumque tuarum et omnium fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis // | ||
f.66v | /gloria inter sanctos et electos tuos resuscitari respirant. Per. Oratio. Ure igne sancti spiritus renes nostros et cor nostrum domine ut tibi casto corpore serviamus et mundo corde placeamus. Per. Oratio. Acciones nostras quesumus domine aspirando preveni et adiuvando prosequere, ut cuncta nostra oracio a te incipiat, et per te cepta finiatur. Per. Oratio. Omnipotens sempiterne deus qui facis mirabilia magna solus, pretende super famulos tuos et famulas tuas et super cunctas congregaciones illis commissas spiritum gracie salutaris, et ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tue benedictionis infunde. Per. Oratio. Pretende domine famulis et famulabus tuis dexteram celestis auxilij, ut te toto corde perquirant et que digne postulant assequntur. Per. // [Initials: U Animal with batwings, O Grotesque Dragon, P Head of old Man with long beard (as fol. 37v)] [The finis is somewhat abrupt. After the collects follow normally a few short concluding verses (requiescant in pace and an Amen (as above) , like after the vigilie fol.46-46v. It is impossible to tell if a few lines were written on the next folio (the first in a new quire, however) or the abrupt ending was dictated by lack of space. Omission of such well-known standard texts is quite normal when a professional scribe only disposes of the few available lines. Another fitting textpart (De profundis) placed before the penitential psalms complicate this question. ] |
Binding Front: | Brown calf with gilted ornamentation c.1700, probably early 18th century. [Compare with the contemporary binding of Thott 517 4° by the same English bookbinder, using different blindstamps for the two volumes] | (Picture has disappeared from site) | |
Binding Back | Same gilted blindstamps as the front plate, in an almost identical pattern | (Picture has been removed from site) |