CHDCHD Tutorial on Books of Hours
Psalms 128-129-130
Gradual Psalms

|CHD Guides| |Tutorial| |Psalms numerical| |Psalms alphabetical|

Gradual Psalms: |119-120-121| |122-123-124| |125-126-127| |128-129-130| |131-132-133|

Psalm 128
Canticum graduum.
1281Sepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israel.
1282Sepe expugnaverunt me a iuventute mea : etenim non potuerunt michi.
1283Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores : prolongaverunt iniquitatem suam.
1284Dominus iustus concidit cervices peccatorum :
1285confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
1286Fiant sicut fenum tectorum : quod priusquam evellatur, exaruit :
1287De quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
1288Et non dixerunt qui preteribant : Benedictio Domini super vos : benediximus vobis in nomine Domini.

Psalm 129
Canticum graduum.
1291De profundis clamavi ad te Domine :
1292Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tue intendentes, in vocem deprecationis mee.
1293Si iniquitates observaveris Domine : Domine quis sustinebit.
1294Quia apud te propitiatio est : et propter legem tuam sustinui te Domine.
1294bSustinui anima mea in verbo eius :
1295speravit anima mea in domino.
1296A custodia matutina usque ad noctem : sperat Israel in Domino.
1297Quia apud Dominum misericordia : et copiosa apud eum redemptio.
1298Et ipse redimet Israel, ex omnibus iniquitatibus eius.

Psalm 130
Canticum graduum.
1301Domine non exaltatum cor meum : neque elati sunt oculi mei.
Neque ambulavi in magnis : neque in mirabilibus super me.
1302Si non humiliter sentiebam : sed exaltavi animam meam :
Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
1303Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in seculum.

©CHD Erik Drigsdahl 1991-2001; Last update 24.09.2001