Suffragia Sanctorum Horæ ad usum Romanum, France c.1490-1500 Copenhagen - The Royal Library - Ms. GkS 1612 4° |
SUFFRAGIA SANCTORUM | |
f.15 | ¶ S.Michael defeats a Dragon in the form of a Devil (Detail enlarged) |
f.15 | /De sainct Michel Archange. Anthenne. Michael archangele paradisi preposite veni in adiutorium populo dei et velis nos defendere a potestate inimici, et tecum ducere in societatem domini. Verseil. In conspectu angelorum psallam tibi deus meus. R. Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo. [Oraison.] Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propicius: ut quibus tibi ministrantibus in celo semper assistitur: ab his in terra vita nostra muniatur. Per dominum nostrum ihesum xpm filium tuum. Qui tecum vivit et regnat deus. Per omnia secula seculorum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(2 lines blank) De sainct Jehan baptiste. Anthenne. (1 line blank)// |
f.15v° | ¶ S.John baptist (Detail enlarged, 9 line miniature) |
f.15v° | /Hic est vere propheta, de quo ait salvator: Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne baptista. Verseil. Fuit homo missus a deo. R. Cui nomen erat Iohannes. Oremus. [Oraison.] Presta quesumus omnipotens deus: ut familia tua per viam salutis incedat: et beati Iohannis precursoris xpi hortamenta sectando, ad eum quem predixit secura perveniat, dominum nostrum ihesum christum filium tuum. Qui tecum vivit. |
f.15v° | ¶S.John apostle & evangelist. (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.15v° | De sainct Iehan evangeliste. Añ. Johannes apostolus et evangelista virgo electus est a domino: atque inter ceteros magis dilectus. Verseil. Valde honorandus est beatus Iohannes. R.// |
f.16 | /Qui supra pectus domini, in cena recubuit. Oraison. Ecclesiam tuam quesumus domine benignus illustra: ut beati Iohannis apostoli tui et evangeliste illuminata doctrinis: ad dona perveniat sempiterna. Per christum dominum nostrum. Amen. [Cf. Liber Usualis Dec. 27th, p.421-422] |
f.16 | ¶ SS.Peter and Paul (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.16 | De sainct Pierre, et sainct Pol. Anthenne. Petrus apostolus, et Paulus doctor gentium ipsi nos docuerunt legem tuam domine. Verseil. Constitues eos principes super omnem terram. R. Memores erunt nominis tui domine. Oraison. Deus cuius dextera beatum Petrum apostolum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur erexit: et coapostolum eius Paulum tercio naufragantem, de profundo pelagi liberavit: exaudi nos propicius et concede, ut amborum meritis eternitatis gloriam consequamur. Per christum dominum. [Cf. Liber Usualis July 6th, In Octava SS. Apostolorum Petri et Pauli, p.1547] ->>De sainct Jacques le maieur.// |
f.16v° | ¶ S.James major apostel. (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.16v° | [Anthenne.]/Lux et decus hyspanie o Iacobe sanctissime, sublevator oppressorum, suffragium viatorum qui inter apostolos primus martir laureatus obtines primatum. O singulare presidium tuorum benignis exaudi vota servorum, et intercedas pro nostra omniumque salute. Verseil. Ora pro nobis beate Iacobe. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oraison. Esto domine plebis tue sanctificator et custos: ut apostoli tui Iacobi munita presidijs et conversatione tibi placeat: et secura mente deserviat. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(6 lines blank)// |
f.17 | ¶ SS.Thomas and Phillip app. (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.17 | [Anthenne.] /Dum steteris ante reges et presides, nolite cogitare qualiter respondeatis: dabitur enim vobis, in illa hora: quid loquamini. Verseil. In omnem terram exivit sonus eorum. R. Et in fines orbis terre verba eorum. Oraison. Concede quesumus omnipotens deus: ut sicut apostolorum tuorum: N. et N. iugiter commorationem agimus: sic ad tua beneficia promeranda, maiestatem tuam: ipsi pro nobis exorent. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino. Deo gratias. ->>(3 lines blank) De monseigneur sainct Estienne prothomartir.Oraison. (1 line blank)// |
MARTIRES | |
f.17v° | ¶ S.Stephen (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.17v° | [Anthenne.] /Stephanus plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo. Verseil. Justus germinabit sicut lilium. R. Et florebit in eternum ante dominum. Oremus. Oraison. Omnipotens sempiterne deus: qui primitias martirum in beati levite Stephani, sanguine dedicasti: tribue quesumus, ut pro nobis intercessor existat, qui pro suis etiam persecutoribus exoravit, dominum Ihesum Christum filium tuum. Qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus. Per omnia secula seculorum. Amen. Benedicamus domino. Deo gratias. ->>(3 lines blank) De monseigneur sainct Laurent. Oraison. (1 line blank)// |
f.18 | ¶ S.Lawrence (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.18 | [Anthenne.] /Levita Laurentius bonum opus operatus est: qui per signum crucis illuminavit. Verseil. Dispersit dedit pauperibus. Respond. Justicia eius manet in seculum seculi. Oremus. Oraison. Da nobis quesumus omnipotens deus: viciorum nostrorum flammas extinguere: qui beato Laurentio martiri tuo, tribuisti tormentorum suorum: incendia superare. Per xpm dominum nostrum. Amen.[Cf. MR August 10th, LU p.1593-1594] ->>(7 lines blank) De monsieur sainct Christofle. Añ. (1 line blank)// |
f.18v° | ¶ S.Christoforus (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.18v° | /Sancte xpofore martir dei preciose, rogo te per nomen xpi creatoris tui et per illud prerogativum, quod tibi soli imposuit. Te deprecor in nomine patris et filij: et spiritussancti, et per gratiam quam accepisti ut erga deum et sanctam eius genitricem, michi famulo tuo .N. sis propicius peccatori: quatinus tuo pio interventu facias me vincere omnes qui cogitant michi mala. Et per illud leve onus quod est xpus quod transmarinum flumen in humeris tuis feliciter portare meruisti, alleviare dignare presentes meas angustias, paupertates, tribulationes, malas et perversas machinationes, fraudulentes conspirationes, mendatia falsa, testimonia occulta, sive aperta consilia. Et omnia alia que contra honorem meum cogitando vel conspirando veritatis emuli, michi servo tuo // |
f.19 | /inferre cognantur, ut vita comite et salvo honore tecum gaudere valeam in secula seculorum. Verseil. Ora pro nobis beate xpofore. [R.] Ut digni efficiamur promissionibus xpi. Oraison. Deus qui beatum Christophorum martirem tuum virtute constancie in passione roborasti, quique unigenitum tuum redemptorem nostrum dominum Ihesum Christum in suis humeris portari voluisti: concede propicius, ut qui eius commemorationem agimus, ipsius meritis ad regna celestia pervenire feliciter mereamur. Per xpm. |
f.19 | ¶ S.Dionysius (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.19 | De sainct Denis.Añ. [cum Rusticus et Eleutherius] O beate Dyonisi magna est fides tua. Intercede pro nobis ad dominum Ihesum Christum: ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes. Verseil. Ora pro nobis beate Dyonisi. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. ->>Oraison.// |
f.19v° | /Deus qui beati Dyonisium martirem tuum virtute constantie in passione roborasti: quique illi ad predicandum gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es, tribue nobis quesumus: ex eorum imitacione prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. Per xpm. |
f.19v° | ¶ S.George (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.19v° | De sainct George.Anthenne. Nomen beati et gloriosi Georgius est martir xpi, prestans orationibus suis beneficia hominibus, usque in presentem diem. Verseil. Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri. Usque in presentem diem. Verseil. Ora pro nobis beate Georgi. R. Ut digni. [Oraison.] Deus qui nos beati Georgii martiris tui meritis et intercessione letificas: concede propicius, ut qui eius beneficia poscimus: dono // |
f.20 | /tue gratie consequamur. Per xpm. |
f.20 | ¶ SS.Cosmas and Damian (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.20 |
De sainct cosme. [Antiphon as rhymed hymn.] Gaude Cosma cum germano fratre tuo Damiano. Regnans in celi sedibus. Oro te corde non vano. Sed debito voto plano. Adesto postulantibus. Gaude Damiane frater. Cosme cuius fuit mater. Timens deum theodata. Merum fundens merus crather. Ne nos satham voret ather. Serves et suscipe vota. Gaude Cosma nam medicus fuisti scientificus. Sanans morbos et langores. Fisiscus et cyrurgicus. In omnibus veridicus. Non querens luctum sed mores. // |
f.20v° |
/illis gloriam sempiternam, et opem nobis ineffabili providentia contulisti. Per dominum nostrum Ihesum xpm. De sainct cosme et sainct Damien. Añ. Cosmos et Damianus germani fratres in egea civitate nati: et a iuventute in arte medicine eruditi, tantam a sancto spiritu gratiam curationis habuerunt: ut non solum ab humanis corporibus, sed etiam a iumentis omnes egritudines in nomine Ihesu curarent. Verseil. Orate deum pro nobis fratres uterini. R. Ut digni efficiamur promissione dei. Oremus. Oraison. Presta quesumus omnipotens deus: ut qui beatorum martirum tuorum, Cosme et Damiani, fratrum gemellorum, spiritussancti gratia procedente medicorum et cyrurgicorum, homines et bruta, non precio sed caritate curantium, commemorationem recolimus et passionem: a cunctis malis imminentibus tam animeque corporis liberemur. Per xpm. ->>(2 lines blank) De sainct Sebastien martir. Oraison.// |
f.21v° | ¶ S.Sebastian (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.21v° |
[Ant.] /O quam mira refulsit gratia Sebastianus martir inclitus, qui militis portans insignia sed de fratrum palma sollicitus confortavit corda trementia verbo sibi collacto celitus. Vas electum divinitus. Vas omnium gratiarum. Sebastiane celitus. Custos factus animarum. Morbos pestes interitus. Virtute precum tuarum. Tollas a nobis penitus. Tu deus orbis terrarum. Verseil. Ora pro nobis beate martir Sebastiane. R. Ut mereamur pestem epydemie illesi pertranssire et promissionem Christi obtinere. Oremus. Oraison. Deus qui beatum Sebastianum martirem tuum, in tua fide et // |
f.22 | /dilectione tam ardenter solidasti : ut nullis carnalibus blandimentis, nullis tyrannorum nimis [minis], nullisque carnificum gladiis sive sagittas a tua cultura potuit revocari. Da nobis miseris peccatoribus, dignis eius meritis et intercessionibus, in tribulatione auxilium : in persecutione solatium, et in omni tempore contra pestem epydemie remedium: quatinus possimus contra omnes dyabolicas insidias viriliter dimicare mundum: et in eo ea que sunt despicere: et nulla eius adversa formidare. Ut ea que te inspirante desideramus valeamus obtinere. Per xpm dominum nostrum. Amen. |
f.22 | ¶ S.Andrew, S.Stephen, S.Bartolomeus (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.22 | Des martirs. Anthenne. Isti sunt sancti qui pro dei amore minas hominum contempserunt sancti martires in regno celorum, exultant cum angelis. O quam preciosa est mors sanctorum qui assidue assistunt ante dominum et ab invicem non sunt // |
f.22v° | /separati. Verseil. Exultent iusti in conspectu dei. Respont. Et delectentur in leticia. Oraison. Deus qui nos concedis sanctorum martirum tuorum .N. et .N. suffragiis adiuvari: da nobis in eterna beatitudine, de eorum societate gaudere. Per xpm dominum nostrum. Amen. |
CONFESSORES | |
f.22v° | ¶ S.Nicholas saving three Children (Detail enlarged) |
f.22v° | De sainct Nicholas. Antiphoine et oraison. Amicus dei Nicholaus pontificali decoratus, infula omnibus se amabilem exhibuit. Verseil. Amavit eum dominus, et ornavit eum. R. Stolam glorie induit eum. Oraison. Deus qui beatum Nicholaum pontificem tuum innumeris decorasti miraculis: tribue quesumus ut eius meritis et precibus a gehenne incendiis liberemur. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino. Deo gratias. [Cf. MR Dec. 6th, LU p.1312]->>De sainct Gregoire pape et docteur, oraison.// |
f.23 | ¶ S.Gregory the Pope (Detail enlarged) |
f.23 |
/Gloriosa sanctissimi solennia Gregorii toto orbe catholica suscipiat ecclesia, cuius doctrina aurea per mundi splendet elimata quam meritis et precibus xpo commendet quesumus. Verseil. Ora pro nobis beate Gregori. R. Ut digni efficiamur. [Oraison.] Deus qui anime famuli tui Gregorii eterne beatitudinis premia contulisti: concede propicius, ut qui peccatorum nostrorum pondere premimur: eius apud te intercissionibus sublevamur. Per xpm.
[Cf. MR March 12th, LU p.1399] De sainct Martin, antiphoine et oraison. O Martine o pie quam pium est gaudere de te o Martine, prophetis compar, apostolis confertus presulum gemma fide et meritis egregie pietate misericordia et caritate ineffabilis, succurre nobis nunc et ante deum. Verseil. Ora pro nobis beate Martine. R. Ut digni efficiamur promissionibus xpi. Oraison.// [The lack of a miniature of St. Martin is remarkable and obviously intentional, probably to demonstrate that the book not is for use in Tours! ] |
f.23v° | /Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus: concede propicius, ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis, contra omnia adversa muniamur. Per. [Cf. MR November 11th, LU p.1747] |
f.23v° | ¶ S.Jerome dressed as Cardinal (Detail enlarged) |
f.23v° | De sainct Hierosme. [Ant.] Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit regnum dei. Et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus suis. Verseil. Ora pro nobis beate Hieronime. R. Ut digni efficiamur. Oraison. Deus qui nobis per beatum Hieronymum confessorem sacerdotemque tuum: scripture sancte veritatem et mystica sacramenta revelare dignatus es: presta quesumus, ut cuius natalicia colimus semper et eius erudiamur doctrinis, et meritis adiuvemur. Per xpm. ->>Antiphoine de sainct Claude et oraison.// |
f.24 | ¶ S.Claude reviving a Dead Man (Detail enlarged) |
f.24 |
/O desolatorum consolator, captivorum liberator, resurrectio mortuorum, lumen cecorum, auditus surdorum, mutorum eloquium, impotentium et languidorum sanator, medicine refugium. Beate Claudi benigne confessor dei, implora* apud deum pro nobis auxilium. Verseil. Ora pro nobis beate Claudi. Respont. Ut digni efficiamur promissionibus xpi. Oremus. Oraison. Deus qui beato Claudio glorioso confessori tuo, atque pontifici, tantum gratiam et beatitudinem conferre dignatus es: quem per illam fere totus orbis xpianorum pro suis necessitatibus ad ipsum affluit: et quicunque eum pie ac devote quesierit desolatus non remanebit, da nobis quesumus domine, iusta desideria postulare: ut que iuste postulaverimus suis meritis et intercessione: apud te iugiter valeamus obtinere. Per xpm dominum. // [A printed Horae ad usum Romanum (Markus Reinhard c.1490) has here a long intersection: *ora deum pro nobis qui te tot et tantis illustravit suffragiis . nam per tua sanctissima vita quam tam pie et devote gessisti in hac valle miserie vana huius seculi supervendo et celestia sectando . pro tuis meritis ad superna po(pu)lorum gaudia teipsum collocavit . et inveneris decoravit miraculis . beate Claudi gloriose confessor implora apud deum pro nobis auxilium.] |
f.24v° | ¶ S.Anthony (Detail enlarged, 11 line miniature) |
f.24v° | /De sainct Anthoine oraison. [Ant.] Anthoni pastor inclite, qui cruciatos reficis, morbos sanas et destruis, ignis calorem extinguis: pie pater in superis, ora pro nobis dominum ut celum nobis miseris, donet vite terminum. [This antiphon has replaced the more common "Vox de celo", to emphasize the health aspect of the invocation.] Verseil. Ora pro nobis beate pater Anthonii. R. Ut digni efficiamur promissionibus xpi. Oraison. Deus qui nos concedis obtentu beati Anthonii confessoris tui, morbidum ignem extingui: et membris egris refrigeria prestari: fac nos quesumus ipsius meritis et precibus, a gehenne incendiis liberatos integros mente et corpore tibi feliciter in gloria presentari. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. [Common prayer in Horae ad usum Romanum around 1500, see f.ex. Rothschild Hours, Cod.Vindb. Ser.nova 2844 fol.223]->>De monsieur sainct Roch. Antiphoine. (2 lines blank)// |
f.25 | ¶ S.Roch (Detail enlarged, 10 line miniature) [St. Roch showing the plague wound on his right leg to an angel. Behind him his faithfull dog carrying a loaf af bread. St. Roch died 1327 in Montpellier. His relics are in San Rocco in Venice, but he became popular all over Europe after the great plague around 1350. He is commemorated in numerous books of hours, even where his cult not is part of the local liturgy]. |
f.25 |
/Ave Roche sanctissime, nobili natus sanguine, crucis signaris scemate sinistro tuo latere. Roche peregre profectus pestis fere curas tactus: egros sanas mirifice, tangendo saluti fere. Vale Roche angelice vocis citatus famine, qui potens es deifice, a cunctis pestem pellere. Verseil. Ora pro nobis beate Roche. R. Ut mereamur preservari a peste epydemie. Oraison. Deus qui beato Rocho glorioso confessori tuo, per angelum tuum tabulem eidem afferentem promisisti: ut qui ipsum pie invocaverit, a nullo pestis cruciatu lederetur: presta quesumus: ut qui eius memoriam agimus: meritis ipsius, a mortifera peste, corporis et anime liberemur. Per xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(1 line blank) De plusieurs confesseurs. Antiphoine.// |
f.25v° | ¶ A Holy Bishop Confessor (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.25v° |
/Beatus vir qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunie thesaurus: quis est hic et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. Verseil. Amavit eum dominus et ornavit eum. Respont. Stola glorie anduit eum, et ad portas paradisi coronavit eum. Oremus. Oraison. Da quesumus omnipotens deus: ut beati .N. confessoris tui atque pontificis, et aliorum confessorum tuorum atque pontificum, commemoratio veneranda: et devotionem nobis augeat et salutem. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias.->>(4 lines blank) De madame saincte Anne. Oraison.// |
SUFFRAGIA SANCTARUM (Commemoration of Virgins) | |
f.26 | ¶ S.Anne with Mary as a Child (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.26 |
/Ave mater matris dei. Per quam salvi fiunt rei. Ave prole fecundata Anna deo dedicata. Pro fideli plebe tota. Apud Christum sis devota. Verseil. Ora pro nobis beata Anna. R. Ut digni effiamur promissionibus Christi. Oraison. Deus qui beate Anne tantam gratiam donare dignatus es: ut beatissimam unigeniti tui matrem in suo gloriosissimo utero portare mereretur: da nobis per intercessionem matris et filie tue propiciationis abundantiam, ut quarum commemorationem pro amore amplectimur earum precibus ad celestem patriam pervenire valeamus. Per eundem xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(2 lines blank) De saincte Marie Magdalene oraison.// |
f.26v° | ¶ Maria Magdalena (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.26v° |
/Maria ergo unxit pedes Ihesu et extersit capilis suis: et domus impleta est ex odore unguenti. Verseil. Dimissa sunt ei peccata multa. Respont. Quoniam dilexit multum. Oraison. Largire nobis clementissime pater, quod sicut beata Maria Magdalena dominum nostrum Ihesum xpm super omnia diligendo, suorum obtinuit veniam peccaminum: ita nobis apud tuam misericordiam sempiternam impetret beatitudinem. Per xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(1 line blank) De saincte Katherine vierge et martire. (5 lines blank)// [Note the visible sewing on this, and more clearly on the following picture, marking the middle bifolio fols.26-27 of the quire. The quire then consists of the quaternion: folios 23-30. On basis of this can the entire (regular) collation be deduced] |
f.27 | ¶ S.Katherine of Alexandria (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.27 |
/Virgo sancta Katherina, grecie gemma, urbe alexandrina chosti regis erat filia. [Verseil.] Diffusa est gratia in labiis tuis. [R.] Propterea benedixit te deus in eternum. Oremus. [Oraison.] Deus qui dedisti legem Moysi in summitate montis synai: et in eodem loco corpus beate Katherine virginis et martiris tue: per sanctos angelos tuos mirabiliter collocasti: tribue quesumus: ut eius meritis et intercessione, ad montem qui Christus est valeamus pervenire. Per xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(2 lines blank) De saincte Marguerite.Oraison. (3 lines blank)// |
f.27v° | ¶ S.Margareth emerging from the Dragon (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.27v° | [Ant.] /Virgo gloriosa xpi Margareta virginum gemma preciosissima virtute supernorum clara audi preces nostras coram te fusas fac nos iungi eternali choro: precibus ergo tuis adesto calamitatibus nostris, quibus undique premimur. Verseil. Ora pro nobis beata Margareta. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oremus. Oraison. Deus qui beatam Margaretam virginem tuam ad celos per martyrii palmam pervenire fecisti: concede nobis quesumus: ut eius exempla sectantes ad te venire valeamus. Per xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gracias. ->>(3 lines blank) De saincte Barbe vierge et martire.// |
f.28 | ¶ S.Barbara (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.28 | [Ant.] /Gaude Barbara divina, summe pollens in doctrina, angeli mysterio. Gaude virgo, deo grata: que baptistam imitata es in vite stadio. Gaude nam te visitavit, Christus vita et curavit, plagas actu proprio. Gaude quia meruisti, impetrare quod petisti, dante dei filio. Gaude namque elevata, es in celo et delata nobili martirio. Te laudantem familiam trahe post te ad gloriam finito exilio. Verseil. Ora pro nobis beata Barbara. R. Ut digni efficiamur promissionibus xpi. Oraison. Intercessio quesumus domine beate Barbare virginis et martiris tue, ab omni adversitate nos protegat: ut per eius interventum gloriosissimum, sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri Ihesu xpi sacramentum ante diem exitus nostri per veram penitenciam et puram confessionem percipere mereamur. Per eundem xpm.// |
f.28v° | ¶ S.Genovefa (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.28v° |
[Ant.] /O felix ancilla dei, nos pondere pressos, exonera et fessos, mordacibus exue culpis. Etheris ut pateat te supplice ianua nobis. O virgo pura, sapiens et honesta. Egrotos cura mestis solatia presta. Verseil. Ora pro nobis beata Genovefa. R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi. Oraison. Mitissime deus miserere peccantibus et intercedente beata virgine Genovefa: salutem mentis et corporis nobis tribue: ac bene vivere et secure mori concede. Per xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(5 lines blank) De saincte Apoloine vierge et martire.// |
f.29 | ¶ S.Appollonia (Detail enlarged, 10 line miniature) |
f.29 | [Ant.] /Beata Apolonia grave tormentum pro domino sustinuit, primo tyranni extraxerunt dentes eius cum malleis ferreis: et cum esset in illo tormento oravit ad dominum Ihesum Christum: ut quicunque nomen suum devote invocaret, malum in dentibus non sentiret. Verseil. Ora pro nobis beata Apolonia. Respont. Ut digni. Oraison. Omnipotens sempiterne deus qui beatam Apoloniam virginem et martirem tuam, de manibus inimicorum suorum liberasti, et eius orationem exaudisti: te queso per intercessionem eius: et beati Laurentii martiris tui, simulque omnium sanctorum: ut dolorem a dentibus meis expellas, sanum et incoluniem meipsum efficias, ut tibi gratiarum actiones refere valeam in eternum. Per eundem xpm dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. (1 line blank)// |
f.29v° | ¶ Holy Virgins (Detail enlarged) |
f.29v° |
/Des vierges. Antiphoine. Jam virginum chorus, pro Christo sanguine fuso, laudet in excelsis, presidentem omnibus astris. Verseil. Adducentur regi virgines post eam. Respont. Proxime eius afferentur tibi. Oraison. Adiuvent nos quesumus domine merita et intercessiones sanctarum virginum martirumque tuarum, ut qui earum memoriam votis colimus et honorem: suffragio earum a malis omnibus erui mereamur. Per Christum dominum nostrum. Amen. Benedicamus domino: Deo gratias. ->>(2 lines blank) Les sept oraison sainct Gregoire pape de Rome tresdevotes, dont apres une chascune dicelles, se doivent dire, Pater noster, Ave Maria, tout du long.// |