O intemerata et in eternum benedicta, singularis atque incomparabilis virgo dei genitrix maria, For a critical edition and a commentary on the text see: A.Wilmart "Auteurs spirituels et textes devots du moyen-age" Some occurrences of versions of "O intemerata"" in 15th century manuscripts in the Royal Library in Copenhagen:
gratissimum dei templum, spiritus sancti sacrarium, ianua regni celorum, per quam post deum
totus vivit orbis terrarum. De te enim dei filius verus et omnipotens deus sacratissimam fecit matrem,
assumens de te illam sacratissimam carnem per quam mundus qui perditus erat salvatus est.
Cuius preciosissimo sanguine mundus ipse redemptus est et peccata remissa sunt, formans eam
in preciosissimo utero tuo de preciosissimo sanguine tuo, vivens eam eterne et incommutabili divinitati sue
a quo bona cuncta procedunt, per quem omnia facta sunt, quem adoro. Quam sacratissimam carnem suam
cum preciosissimo sanguine suo ipse dat cotidie fidelibus suis sub forma panis et vini in cibum viaticum
et refectionem animarum salutarem et vitalem. Quam qui digne manducaverit, habebit vitam eternam.
Qui autem indigne manducaverit, iudicium sibi manducat et bibit, sicut pluries feci; mea culpa, mea culpa, mea gravissima culpa.
Qui autem non manducaverit, non habebit vitam eternam.
Et propterea, merito dicimus quia per te post deum vivit orbis terrarum.
Per hanc fidem te deprecor, dei genitrix et perpetua virgo semper maria, inclina aures tue pietatis
indignis supplicacionibus meis, et esto michi propicia et in omnibus auxiliatrix,
rogans pro me apud fontem pietatis et misericordie creatorem et redemptorem nostrum ihesum christum filium tuum,
verum et omnipotentem deum, a quo bona cuncta procedunt, per quem omnia facta sunt, qui non vult mortem peccatoris,
sed ut magis convertatur et vivat, cui proprium est misereri semper et parcere, ut ipse, per ineffabilem misericordiam,
suam precibus et meritis tuis absolvat me ab omnibus peccatis meis per que ei displicui, tribuens michi veram humilitatem,
veram mansuetudinem et obediendi graciam, fidei, spei et caritatis augmentum cum perseverencia,
custodiens me a temptacionibus et machinacionibus demonum, mundi et carnis, ita ut amplius non serviam demonibus
quibus servivi in multitudinibus scelerum meorum, videlicet in superbia, vana gloria, cupiditate, avaricia, ira, invidia,
luxuria, accidia, gula et negligentiis meis infinitis, et aliis multis peccatis quibus peccavi et alios peccavi (sic)
et alios peccare feci, mea culpa, mea culpa, mea gravissima culpa.
In hiis enim peccatis perdidi regnum celorum et societatem electorum, et tociens offendi piissimum filium tuum,
quotiens letificavi demones pessimos, et merui eterna supplicia tociens, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Ideo deprecor te, dei genitrix, et perpetua virgo semper maria, ut tu impetres michi indulgenciam
et remissionem omnium peccatorum istorum et aliorum quecumque feci ab ipso filio tuo a quo bona cuncta procedunt,
per quem omnia facta sunt, qui etiam illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum; fac ut ipse illumet mentem
meam lumine gratie tue, inflammans eam igne suavissimi ac sanctissimi amoris tui, et faciat me seipsum cum patre
et spiritu sancto unum solum deum adorare in spiritu et veritate, seipsum super omnia diligere et timere
et eidem firmiter adherere, sua mandata custodire, peccata vitare, suam sanctam passionem et suam pacienciam imitari,
bonis operibus habundare, prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare, et talem penitenciam
pro cunctis sceleribus et peccatis meis agere in hac vita que ei precibus et meritis tuis beneplacens sit et grata,
ut parcat michi in alia vita concedens michi misericorditer cum sanctis et electis suis vitam et requiem sempiternam. Amen.
Pater noster. Ave maria.
GkS 1607 f.91, GkS 1608 f.74v, GkS 1609 f.20v, GkS 1612 f.7v Transcript, GKS 3445 f.114, Thott 535 f.23v, Thott 537 f.15, Thott 539 f.113, Thott 540 f.159, Thott 543 f.172, Thott 544, Thott 545 f.69v, f.13, Thott 546 f.57v, Add.64 f.24v, NkS 132 f.47, NKS 3758 f.22v, etc.(this list is of course not complete). O intemerata precedes the prayer Obsecro te with more than a century, it is already common in psalters from the 13th century. The combination of the two prayers together as a pair of twins in books of hours date from the last quarter of the 14th century (cf. the introductory comments to Obsecro te). Additional full-text transcripts are found in the various CHD Guides on this site.