Psalmus 94
Psalmus XIVC
1 | Venite exultemus domino : iubilemus deo salutari nostro : |
2 | Preoccupemus faciem eius in confessione : et in psalmis iubilemus ei. |
3 | Quoniam deus magnus dominus : et rex magnus super omnes deos. |
4 | Quia in manu eius sunt omnes fines terre : et altitudinis montium ipsius sunt. |
5 | Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud : et siccam manus eius formaverunt. |
6 | Venite adoremus, et procidamus : et ploremus ante dominum, qui fecit nos. |
7 | Quia ipse est dominus deus noster : et nos populus pascue eius, et oves manus eius. |
8 | Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, |
9 | Sicut in irritatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. |
10 | Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde. |
11 | Et isti non cognoverunt vias meas : ut iuravi in ira mea : si introibunt in requiem meam. |
Psalm 94 is the opening psalm of every liturgical office at the matins. It has no antiphon, but an "Invitatorium", a short text indicating the contents and character of the office. In the hours of the Virgin is the standard invitatorium Ave maria. The function of the invitatorium is demonstrated in The Bohun Hours.