| 0 | Psalmus LXII (Allioli IV, p.235-236) |
| 1 | Psalmus David, Cum esset in deserto Idumaeae. |
| 2 | Deus deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. |
| 3 | In terra deserta, et invia, et inaquosa : sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. |
| 4 | Quoniam melior est misericordia tua super vitas : labia mea laudabunt te. |
| 5 | Sic benedicam te in vita mea : et in nomine tuo levabo manus meas. |
| 6 | Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea : et labiis exultationis laudabit os meum. |
| 7 | Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te : |
| 8 | quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo, |
| 9 | adhesit anima mea post te : me suscepit dextera tua. |
| 10 | Ipsi vero in vanum quesierunt animam meam, introibunt in inferiora terre : |
| 11 | tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. |
| 12 | Rex vero letabitur in deo, laudabuntur omnes qui iurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua. |
| 0 | Psalmus LXVI (Allioli IV, p.241) |
| 1 | In finem, In hymnis, psalmus Cantici David. |
| 2 | Deus misereatur nostri, et benedicat nobis : illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. |
| 3 | Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum. |
| 4 | Confiteantur tibi populi deus : confiteantur tibi populi omnes. |
| 5 | Letentur et exultent gentes : quoniam iudicas populos in equitate, et gentes in terra dirigis. |
| 6 | Confiteantur tibi populi deus : confiteantur tibi populi omnes : |
| 7 | terra dedit fructum suum. Benedicat nos deus, deus noster, |
| 8 | benedicat nos deus : et metuant eum omnes fines terre. |
The combination of psalms 62+66 (without Gloria patri inbetween), was part of the standard sequence of psalms at the lauds