CHD Tutorial on Books of HoursPsalmus. 118 [Allioli, IV, 345-359]
| 1 | Beati immaculati in via : qui ambulant in lege domini. |
| 2 | Beati, qui scrutantur testimonia eius : in toto corde exquirunt eum. |
| 3 | Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. |
| 4 | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. |
| 5 | Utinam dirigantur vie mee, ad custodiendas iustificationes tuas. |
| 6 | Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. |
| 7 | Confitebor tibi in directione cordis : in eo quod didici iudicia iustitie tue. |
| 8 | Iustificationes tuas custodiam : non me derelinquas usquequaque. |
| 9 | In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. |
| 10 | In toto corde meo exquisivi te : ne repellas me a mandatis tuis. |
| 11 | In corde meo abscondi eloquia tua : ut non peccem tibi. |
| 12 | Benedictus es domine : doce me iustificationes tuas. |
| 13 | In labiis meis, pronuntiavi omnia iudicia oris tui. |
| 14 | In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. |
| 15 | In mandatis tuis exercebor : et considerabo vias tuas. |
| 16 | In iustificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos. |
| 17 | Retribue servo tuo, vivifica me : et custodiam sermones tuos. |
| 18 | Revela oculos meos : et considerabo mirabilia de lege tua. |
| 19 | Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua. |
| 20 | Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, in omni tempore. |
| 21 | Increpasti superbos : maledicti qui declinant a mandatis tuis. |
| 22 | Aufer a me opprobrium, et contemptum : quia testimonia tua exquisivi. |
| 23 | Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur : servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. |
| 24 | Nam et testemonia tua meditatio mea est : et consilium meum iustificationes tue. |
| 25 | Adhesit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum. |
| 26 | Vias meas enuntiavi, et exaudisti me : doce me iustificationes tuas. |
| 27 | Viam iustificationum tuarum instrue me : et exercebor in mirabilibus tuis. |
| 28 | Dormitavit anima mea pre tedio : confirma me in verbis tuis. |
| 29 | Viam iniquitatis amove a me : et de lege tua miserere mei. |
| 30 | Viam veritatis elegi : iudicia tua non sum oblitus. |
| 31 | Adhesi testimoniis tuis domine : noli me confundere. |
| 32 | Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. |
| 33 | Legem pone michi domine viam iustificationem tuarum : et exquiram eam semper. |
| 34 | Da michi intellectum, et scrutabor legem tuam : et custodiam illam in toto corde meo. |
| 35 | Deduc me in semitam mandatorum tuorum : quia ipsam volui. |
| 36 | Inclina cor meum in testimonia tua : et non avaritiam. |
| 37 | Averte oculos meos ne videant vanitatem : in via tua vivifica me. |
| 38 | Statue servo tuo eloquium tuum, in timore tuo. |
| 39 | Amputa opprobrium meum, quod suspicatus sum : quia iudicia tua iucunda. |
| 40 | Ecce concupivi mandata tua : in equitate tua vivifica me. |
| 41 | Et veniant super me misericordia tua domine : salutare tuum secundum eloquium tuum. |
| 42 | Et respondebo exprobrantibus michi verbum : quia speravi in sermonibus tuis. |
| 43 | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque : quia in iudiciis tuis supersperavi. |
| 44 | Et custodiam legem tuam semper : in seculum et in seculum seculi. |
| 45 | Et ambulabam in latitudine : quia mandata tua exquisivi. |
| 46 | Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum : et non confundebar. |
| 47 | Et meditabar in mandatis tuis, que dilexi. |
| 48 | Et levavi manus meas ad mandata tua, que dilexi : et exercebar in iustificationibus tuis. |
| 49 | Memor esto verbi tui servo tuo, in quo michi spem dedisti. |
| 50 | Hec me consolata est in humilitate mea : quia eloquium tuum vivificat me. |
| 51 | Superbi inique agebant usquequaque : a lege autem tua non declinavi. |
| 52 | Memor fui iudiciorum tuorum a seculo domine : et consolatus sum. |
| 53 | Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. |
| 54 | Cantabiles michi erant iustificationes tue, in loco peregrinationis mee. |
| 55 | Memor fui nocte nominis tui domine : et custodivi legem tuam. |
| 56 | Hec facta sunt est michi : quia iustificationes tuas exquisivi. |
| 57 | Portio mea domine, dixi custodire legem tuam. |
| 58 | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo : miserere mei secundum eloquium tuum. |
| 59 | Cogitavi vias meas : et converti pedes meos in testimonia tua. |
| 60 | Paratus sum, et non sum turbatus : ut custodiam mandata tua. |
| 61 | Funes peccatorum circumplexi sunt me : et legem tuam non sum oblitus. |
| 62 | Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super iudica iustificationis tue. |
| 63 | Particeps ego sum omnium timentium te : et custodientium mandata tua. |
| 64 | Misericordia tua domine plena est terra : iustificationes tuas doce me. |
| 65 | Bonitatem fecisti cum servo tuo domine, secundum verbum tuum. |
| 66 | Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me : quia mandatis tuis credidi. |
| 67 | Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi. |
| 68 | Bonus es tu : et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. |
| 69 | Multiplicata est super me iniquitas superborum : ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. |
| 70 | Coagulatum est sicut lac cor eorum : ego vero legem tuam meditatus sum. |
| 71 | Bonum michi quia humiliasti me : ut discam iustificationes tuas. |
| 72 | Bonum michi lex oris tui, super milia auri, et argenti. |
| 73 | Manus tue fecerunt me, et plasmaverunt me : da michi intellectum, et discam mandata tua. |
| 74 | Qui timent te videbunt me, et letabantur : quia in verba tua supersperavi. |
| 75 | Cognovi domine quia equitas iudicia tua : et in veritate tua humiliasti me. |
| 76 | Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. |
| 77 | Veniant michi miserationes tue, et vivam : quia lex tua meditatio mea est. |
| 78 | Confundantur superbi, quia iniuste iniquitatem fecerunt in me : ego autem exercebor in mandatis tuis. |
| 79 | Convertantur michi timentes te : et qui noverunt testimonia tua. |
| 80 | Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. |
| 81 | Defecit in salutare tuum anima mea : et in verbum tuum supersperavi. |
| 82 | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me? |
| 83 | Quia factus sum sicut uter in pruina : iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 84 | Quot sunt dies servi tui : quando facies de persequentibus me iudicium? |
| 85 | Narraverunt michi iniqui fabulationes : sed non ut lex tua. |
| 86 | Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adiuva me. |
| 87 | Paulominus consummaverunt me in terra : ego autem non dereliqui mandata tua. |
| 88 | Secundum misericordiam tuam vivifica me : et custodiam testimonia oris tui. |
| 89 | In eternum domine, verbum tuum permanet in celo. |
| 90 | In generationem et generationem veritas tua : fundasti terram, et permanet. |
| 91 | Ordinatione tua perseverant dies : quoniam omnia serviunt tibi. |
| 92 | Nisi quod lex tua meditatio mea est : tunc forte periissem in humilitate mea. |
| 93 | In eternum non obliviscar iustificationes tuas : quia in ipsis vivificasti me. |
| 94 | Tuus sum ego, salvum me fac : quoniam iustificationes tuas exquisivi. |
| 95 | Me expectaverunt peccatores ut perderent me : testimonia tua intellexi. |
| 96 | Omnis consummationis vidi finem : latum mandatum tuum nimis. |
| 97 | Quomodo dilexi legem tuam domine? tota die meditatio mea est. |
| 98 | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo : quia in eternum michi est. |
| 99 | Super omnes docentes me intellexi : quia testimonia tua meditatio mea est. |
| 100 | Super senes intellexi : quia mandata tua quesivi. |
| 101 | Ab omni via mala prohibui pedes meos : ut custodiam verba tua. |
| 102 | A iudiciis tuis non declinavi : quia tu legem posuisti mihi. |
| 103 | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel vel ori meo! |
| 104 | A mandatis tuis intellexi : propterea odovi omnem viam iniquitatis. |
| 105 | Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. |
| 106 | Juravi, et statui custodire iudicia iustitie tue. |
| 107 | Humilitatus sum usquequaque domine : vivifica me secundum verbum tuum. |
| 108 | Voluntaris oris mei beneplacita fac domine : et iudicia tua doce me. |
| 109 | Anima mea in manibus meis semper : et legem tuam non sum oblitus. |
| 110 | Posuerunt peccatores laqueum michi : et de mandatis tuis non erravi. |
| 111 | Hereditate acquisivi testimonia tua in eternum : quia exultatio cordis mei sunt. |
| 112 | Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in eternum, propter retributionem. |
| 113 | Iniquos odio habui : et legem tuam dilexi. |
| 114 | Adiutor, et susceptor meus es tu : et verbum tuum supersperavi. |
| 115 | Declinata a me maligni : et scrutabor mandata dei mei. |
| 116 | Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam : et non confundas me ab expectatione mea. |
| 117 | Adiuva me, et salvus ero : et meditabor in iustificationibus tuis semper. |
| 118 | Sprevisti omnes discedentes a iudiciis tuis : quia iniusta cogitatio eorum. |
| 119 | Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre : ideo dilexi testimonia tua. |
| 120 | Confige timore tuo carnes meas : a iudiciis enim timui. |
| 121 | Feci iudicium et iustitiam : ne tradas me calumniantibus me. |
| 122 | Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi. |
| 123 | Oculi mei defecerunt in salutare tuum : et in eloquium iustitie tue. |
| 124 | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam : et iustificationes tuas doce me. |
| 125 | Servus tuus sum ego : da michi intellectum, ut sciam testimonia tua. |
| 126 | Tempus faciendi domine : dissipaverunt legem tuam. |
| 127 | Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. |
| 128 | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar : omnem viam iniquam odio habui. |
| 129 | Mirabilia testimonia tua : ideo scrutala est anima mea. |
| 130 | Declaratio sermonum tuorum illuminat : et intellectum dat parvulis. |
| 131 | Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam. |
| 132 | Aspice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum. |
| 133 | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum : et non dominetur mei omnis iniustitia. |
| 134 | Redime me a calumniis hominum : ut custodiam mandata tua. |
| 135 | Faciem tuam illumina super servum tuum : et doce me iustificationes tuas. |
| 136 | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei : quia non custodierunt legem tuam. |
| 137 | Iustus es domine : et rectum iudicium tuum. |
| 138 | Mandasti iustitiam testimonia tua : et veritatem tuam nimis. |
| 139 | Tabescere me fecit zelus meus : quia obliti sunt verba tua inimici mei. |
| 140 | Ignitum eloquium tuum vehementer : et servus tuus dilexit illud. |
| 141 | Adolescentulus sum ego, et contemptus : iustificationes tuas non sum oblitus. |
| 142 | Iustitia tua, iustitia in eternum : et lex tua veritas. |
| 143 | Tribulatio, et angustia invenerunt me : mandata tua meditatio mea est. |
| 144 | Aequitas testimonia tua in eternum : intellectum da mihi, et vivam. |
| 145 | Clamavi in toto corde meo, exaudi me domine : iustificationes tuas requiram. |
| 146 | Clamavi ad te, salvum me fac : ut custodiam mandata tua. |
| 147 | Preveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi. |
| 148 | Prevenerunt oculi mei ad te diluculo : ut meditarer eloquia tua. |
| 149 | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine : et secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 150 | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt. |
| 151 | Prope es tu domine : et omnes vie tue veritas. |
| 152 | Initio cognovi de testimoniis tuis : quia in eternum fundasti ea. |
| 153 | Vide humilitatem meam, et eripe me : quia legem tuam non sum oblitus. |
| 154 | Iudica iudicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me. |
| 155 | Longe a peccatoribus salus : quia iustificationes tuas non exquisierunt. |
| 156 | Misericordie tue multe domine : secundum iudicium tuum vivifica me. |
| 157 | Multi qui persequuntur me, et tribulant me : a testimoniis tuis non declinavi. |
| 158 | Vidi prevaricantes, et tabescebam : quia eloquia tua non custodierunt. |
| 159 | Vide quoniam mandata tua dilexi domine : in misericordia tua vivifica me. |
| 160 | Principium verborum tuorum, veritas : in eternum omnia iudicia iustitie tue. |
| 161 | Principes persecuti sunt me gratis : et a verbis tuis formidavit cor meum. |
| 162 | Letabor ego super eloquia tua : sicut qui invenit spolia multa. |
| 163 | Iniquitatem odio habui, et abominatus sum : legem autem tuam dilexi. |
| 164 | Septies in die laudem dixi tibi, super iudicia iustitie tue. |
| 165 | Pax multa diligentibus legem tuam : et non est illis scandalum. |
| 166 | Expectabam salutare tuum domine : et mandata tua dilexi. |
| 167 | Custodivit anima mea testimonia tua : et dilexit ea vehementer. |
| 168 | Servavi mandata tua, et testimonia tua : quia omnes vie mee in conspectu tuo. |
| 169 | Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine : iuxta eloquium tuum da michi intellectum. |
| 170 | Intret postulatio mea in conspectu tuo : secundum eloquium tuum eripe me. |
| 171 | Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. |
| 172 | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum : quia omnia mandata tua equitas. |
| 173 | Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi. |
| 174 | Concupivi salutare tuum domine : et lex tua meditatio mea est. |
| 175 | Vivet anima mea, et laudabit te : et iudicia tua adiuvabunt me. |
| 176 | Erravi, sicut ovis, que periit : quere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. |