Luc.I | 46 | Magnificat anima mea dominum : |
Luc.I | 47 | Et exultavit spiritus meus in deo salutari meo. |
Luc.I | 48 | Quia respexit humilitatem ancille sue : Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. |
Luc.I | 49 | Quia fecit michi magna qui potens est : et sanctum nomen eius. |
Luc.I | 50 | Et misericordia eius a progenie in progenies : timentibus eum. |
Luc.I | 51 | Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui. |
Luc.I | 52 | Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. |
Luc.I | 53 | Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes. |
Luc.I | 54 | Suscpepit Israel puerum suum recordatus misericordie sue. |
Luc.I | 55 | Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham, et semini eius in secula. |
Magnificat is the mandatory canticle concluding Vespers in all offices of the Virgin Mary. It takes an antiphon - the full text is found before the final collect(s).